- SIGISMUNDUS III
- SIGISMUNDUS IIIfil. Iohannis III. Sueciae Regis, ex cAtharina, filia Sigismundi I natus A. C. 1566. a Polonis, exclusô Maximilianô Archiepiscopô in regnum accitus, A. C. 1587. mortuô Patre, etiam Sueciae regnum adiit, coronatus, A. C. 1594. quô tamen, quod intempestive religionem ibi iam stabilitam evellere conaretur, a Carolo Sudermanniae Principe, patruosuo, exutus est. Livoniam amissam fortissime recuperavit, Moscos Smolensko, post biennii obsidionem, depulit, illosque Uladislaum fil. in M. Ducem eligere coegit. Obiit A. C. 1632. regni 45. Maritus duarum sororum, Annae et Constantiae Austriac. Pater vero Ladissai Sigismundi et Iohannis Casimiri, qui ambo Mariam Gonzagam uxorem habuerunt, familiâ haud pridem totâ exstinctâ. Ioh. Sigismundus Ioach. Friderici Electoris Brandeb. fil. ab Avo Ioh. Georgio educatus, dein cum fratte Ioh. Georgio cognomine Iuniore, missus Argentinam, A. C. 1588. post Avi mortem, Zechliniensem praefecturam accepit: Inde cum Patruis, ob ditiones Franconicas, Patrae consentiente, transegit. In itinere Borussico cum esset A. C. 1608. Patris perceptô obitu, Vicarum dixit Adamum Gans Baron. Putlizium, et praeter successionem Electoratus, etiam Curatelam Borussicam obtinuit. Possessionem Iuliacensium ditionum, quas a coniuge Anna fil. Alberti Friderici Brandeburgici Ducis Borussiae, et Mariae Eleonore Ducis Iuliac. sibi vindicabat, sumpsit, A. C. 1609. ac sequenti anno Unioni nomen dedit. Comitia Ratisponensia per Legatos obivit A. C. 1613. ut et Diaetam Electivam utramque, quâ Matthias et Ferdinandus electi. Inde A. C. 1614. Reformatis accedens, in doctrina et ceremoniis Reformationem instituit, factô initiô a Templo SS. Trinitatis Coloniae; vulgata etiam Confessionis formulâ. Demum, cum alterum saeculum Electoralis dignitatis insua familia continuatae clebrâsset, annô Iohann sIgMUnD ChUrfUrst, i. e. 1617. aliquandiu etiam ex apoplexia paralyticus decubuisset; tradidit Filio paucis ante obitum septimanis Electoratum, A. C. 1619. Pater praeter Georgium Wilhelmum successorem, Ioachimi Sigismundi, Magistri Ordinis Iohannitici, minoris natu, quiobiit A. C. 1625. Fuit et Sigismundus frater Ioh. Georgii Elect. praefati, doctorum summus Fautor: qui fratri Friderico A. C. 1552. exstincto in Magdeburgensi etHalberstadiensi sedibus suffectus, A. C. 1553. ritus Pontificios antiquavit, defunctus A. 1566. Idem nomen uni quoque fuit ex modo laudati Ioh. Georgii filiis, qui sub Spinola in Belgio copias duxit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.